Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Christus igitur non temporalis, sed ex patre ante tempora quasi deus uerus dei filius et quasi uirtus sempiterna supra tempora, quem nullus temporum finis includat, quasi uita supra tempora, quem numquam dies mortis inueniat. quod enim mortuus est, peccato mortuus est semel; quod autem uiuit, uiuit deo.

Audis quid dixerit hodie apostolus ? peccato, inquit, mortuus est semel. semel tibi peccatori mortuus est Christus; noli iterum peccare post baptismum. omnibus in commune semel mortuus est et singulis semel moritur, non frequenter. peccatum es, o homo; ideo peccatum fecit christum suum omnipotens pater, hominem fecit, qui peccata nostra portaret.