Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Philippus quoque dicit ad Nathanahel: quem scripsit Moyses in lege et prophetae inuenimus Iesum filium Ioseph qui est a Nazareth. et ut ostenderet quemadmodum Christus inueniretur. ait: ueni et uide. qui ergo Christum quaerit, ueniat non corporis gressu, sed mentis uestigio, uideat eum non exterioribus oculis, sed internis. aeternus enim corporalibus non uidetur aspectibus, quoniam quae uidentur temporalia sunt, quae autem non uidentur aeterna.

Christus igitur non temporalis, sed ex patre ante tempora quasi deus uerus dei filius et quasi uirtus sempiterna supra tempora, quem nullus temporum finis includat, quasi uita supra tempora, quem numquam dies mortis inueniat. quod enim mortuus est, peccato mortuus est semel; quod autem uiuit, uiuit deo.

Audis quid dixerit hodie apostolus ? peccato, inquit, mortuus est semel. semel tibi peccatori mortuus est Christus; noli iterum peccare post baptismum. omnibus in commune semel mortuus est et singulis semel moritur, non frequenter. peccatum es, o homo; ideo peccatum fecit christum suum omnipotens pater, hominem fecit, qui peccata nostra portaret.

mihi ergo peccato mortuus est dominus Iesus, ut nos in illo essemus iustitia dei. mihi est mortuus, ut mihi resurgeret; semel est mortuus. semel resurrexit. et tu cum illo mortuus, cum illo consepultus, cum illo in baptismate resuscitatus caue, ne, cum mortuus fueris semel, moriaris iterum. iam non peccato morieris, sed ueniae. ne, cum resurrexeris, moriaris secundo.

Christus enim [*](1 *Ioh. 1, 41 3*Ioh. 1, 45 6 Ioh. 1,46 9 II Cor. 4,18 14.17 Rom. 6.10 21 cf. II Cor. 5, 21. I Petr. 2, 24 23*11 Cor. 5, 21 25 ct Col. 2,12 28*Rom. 6, 9 ) [*]( 1 symonem GMNBa qui Gml 2 natanahel PR 4 iosep P 5 nazaret R 9 corporalia GOR 11 sed ex patre] pergit A 12 sempiterna om.NPmlT temporaj add. est a 13 numquam] noa Pm2 14 peccato om.PR 17 inquid GM 21 est AR o om.PR 23 est om.Oev in otn.ANOR M mortuus] add. dominus iesns 0 25 et] nt GRml sepultns AMOav 27 moraieris A itemm] odd. et Mm2 moriaris Mm2 28 nec NP surrexeris O morieris ARml ) [*]( F )

420
resurgens ex mortuis iam non moritur, mors in eum iam non dominabitur. ergo mors dominata est in eum ? utique, quia dixit: iam non dominabitur, ostendit esse dominatam. noli tantum amittere beneficium. o homo. propter te Christus dominationi mortis se subdidit, ut te iugo dominationis exueret. ille suscepit mortis seruitutem, ut tibi tribueret uitae aeternae libertatem.