Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Philippus quoque dicit ad Nathanahel: quem scripsit Moyses in lege et prophetae inuenimus Iesum filium Ioseph qui est a Nazareth. et ut ostenderet quemadmodum Christus inueniretur. ait: ueni et uide. qui ergo Christum quaerit, ueniat non corporis gressu, sed mentis uestigio, uideat eum non exterioribus oculis, sed internis. aeternus enim corporalibus non uidetur aspectibus, quoniam quae uidentur temporalia sunt, quae autem non uidentur aeterna.