Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Possumus et sic intellegere: ueritas Christus est; ergo ueritas lex est, et si mandatum domini lex est, multo magis uiuum et operatorium uerbum dei lex est.
Sequitur uersus septimus: tribulatio et ne c e ssitas inuenerunt me; mandata tua meditatio mea e s t. quaerunt tribulationes et necessitates iustum et interdum inueniunt, interdum non inueniunt eum. inuenitur cui corona debetur, non inuenitur qui idoneus certamini non probatur. tribulatio igitur uelut quaedam gratia est; denique sacrificium deo spiritus contribulatus. an non est gratia quae operatur patientiam ? qui ergo nouerat tribulationis profectum esse, quaesitus a tribulatione inuentus est nec refugit.
Dicit sapientia: quaerent me mali et non inuenient, non quia dominus nolebat inueniri ab hominibus, qui se omnibus etiam non quaerentibus offerebat, sed quia his operibus quaerebatur, ut indigni essent qui quaererent inuenire. ceterum Symeon, qui eum expectabat, inuenit, inuenit Andreas. denique [*](2*Hebr. 10, 4 6*Ioh. 1, 17 15*Ps. 118, 143 21 Ps. 50, 19 25*Prou. 1, 28 29 cf. Luc. 2, 25 sqq. Ioh. 1, 40 )[*](def. A) [*](3 hyreorum GNPB 7 gratiam Pml 8 Graeca eorrupta in todd. a; ante EPOC exhibent A(ro P) ΗΡΟε OPR, avoot a 10 quia si] quaei B fnissetJ add. gratia Tm2a 15 Sequitor-septimus om. a VII GN R 18 eum om. O 22 tribulationesMW 25 inueniunt PmlRtnl 28 digni Gм1Pm2 29 Simeon GORv expectabat eum O )