Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

meritoque apostolus, cum praemisisset uitulorum immolationem secundum legem, adiecit: necessarium itaque exemplaria caelestium his mundari; nam ipsa caelestia melioribus hostiis. non enim in manufacta sancta intrauit Christus, exemplaria uerorum, sed in ipsum caelum, et nunc apparet uultui dei pro nobis. ut cognoscamus autem, quia legem nouam dedit dominus Iesus, habes dicentem spiritum: hoc autem testamentum quod testabor ad eos, dicit dominus : dando leges meas in cordibus eorum et in sensibus eorum scribam eas e t peccati et iniustitiae eorum non ero memor. ubi ergo remissio. iam non oblatio pro peccatis.

quo euidenter ostendit tibi omnem ueritatem euangelio contineri. quia lex dei in sensibus hominum et in cordibus scribitur, non in tabulis lapideis — qui ergo praeeepta dei non habent in cordibus suis. non habent legem —, siue quia inueteratur in Iudaeis. renouatur in nobis. [*]( 1 cf. II Cor. 3, 6 5 Hom. 10, 4 6 cf. Matth. 5,17 12*Hebr. 9,23—24 18* Hebr. 10, 16—17 25 cf. II Cor. 3: 3 ) [*](def. A) [*](2 qui om. R 3 tipus MPmlR 4 et om.OP est (s. l. m2R) scriptum OR estJ ras. in P 6 in Christo ] christus Gm] 7 adimplere a est om. MN PmlTa uetas] add. uenit non soluere sed implere. ita nouum certiffcare Tm2a sed] add. sicut Tni2a 9 uere GJlOv uera NPR ueritas R est] «t R. om.P agnis G 10 sanguinis Bml 12 itaquej edd. est afi exem-., plarium NPmlR, add. et Pml 15 introiuit 0 17 uobis GOP 18 spiritum] add. sanctum MNOv 19 autem] add. est a 20 dabo Mp 21 eos R 23 quod T 24 ostendat G ostenditur (om. tibi) NOPTav ueritatem] add. in v 25 cordibusJ add. eorum Ov 27 inueteratur inj aeteraoit G inueterauit 0 ) [*]( tXIL Ambros. Pus 5. Potschenig. ) [*]( 27 )

418