Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

nigra sum superiore peccato, sed decora confessione peccati ei correctionis studio atque amore uirtutis. quamuis ergo \'et\' syllaba, ut grammatici appellant, coniunctiua sit, habet tamen distinctionem, qua confusio disiungitur ac separatur, ut, si dicas Ambrosium Bassum intus esse, unus putatur, sin autem asseras Ambrosium et Bassum intus esse, duo utique intelleguntur.

Dicat ergo: iuuenis sum et despectus, quia Christus in paupere atque despecto mundum redemit, quia Christus humilitate diabolum uicit. dicat: \'despectus sum ̒, quia cor humiliatum deus non spernit, quia despectus ille Lazarus in Abrahae nunc requiescit sinu et diues ille iactantior adfligitur in inferno. despectus erat Moyses nec sibi idoneus uidebatur, cum ad liberandum Hebraeorum populum mitteretur. despectus erat Hieremias.