Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Sed non solum locum ecclesiae zelare debemus, sed hanc quoque interiorem in nobis domum dei, ne sit domus negotiationis aut spelunca latronum. si enim lucra, quaestus pecuniae et emolumenta aucupemur, domum negotiationis fecimus; si inuadamus alienas possessiones, fines uiduae uel minorum, fecimus speluncam latronum. ergo ueniat uerbum dei et de hac domo proiciat fures direptores caupones, ut mundum sit cor tuum, pectus tuum.
Sed est zelus ad culpam, est zelus ad gratiam. nam et ipse Dauid ait: zelaui in peccatoribus pacem, et in Ecclesiastico scriptum est: non zeles mulierem sinus tui, ne ostendat super te malitiam doctrinae nequam m, et mulier zelotypa in mulierem fidelem iure reprehenditur. aduertimus ergo, quod mensura quaedam et disciplina sit zeli, sicut disciplina uirtutis. et ideo beatus qui zeli nouerit disciplinam et oderit eos, qui domini gratiam relinquentes salutem propriam deserant, errorem sibi fraudis adsciscant.
Ideoque ait: quoniam obliti sunt uerborum m tuorum inimici mei. qui sunt isti inimici? si populus Iudaeorum, quomodo inimici erant sub eius imperio constituti Dauid enim Iudaeos omnes regno proprio gubernabat. si gentiles. quomodo obliti uerborum dei qui legem domini nesciebant? nemo enim nisi id quod acceperit obliuisci potest.