Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
aemulatus est deum suum et non exorauit pro filiis Israel. caesa iacebant uiginti quattuor milia populorum; tendebat poena in omnes nec ullus finis exitii. adripuit siromasten Phinees, duos occidit interdicta sibi consuetudine copulatos, redemit omnes, indignationem domini mitigauit, dedit uictoriam quibus negabat salutem. quam salutaris igitur est dei zelus!
Non unius temporis illud uitium fuit; et nunc Madianitis miscetur Iudaeo. Madianitis est quae nullo est uxoris legitimae copulata coniugio, nullo fidei iuncta consortio. Madianitis est haereticorum perfidia, cum populum dei temptat. quam multis populis
meretrix ista feralis inrepsit, quae publico funere totum populum communi morte tumulauit! ueni et nunc, Phinees, arripe gladium uerbi, interfice perfidiam, iugulato haeresim, ne propter eam populus uniuersus intereat. urget ira caelestis: percute ipsam uuluam impietatis generatoriumque perfidiae, ne partus formetur infelix, ne adulterina conceptio diffundat seminarium praeuaricationis et sceleris,