Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Intellectus ergo datus est etiam his qui perfectam sapientiam non haberent, dum muti locuntur, mortui resuscitantur. his enim signis intellectum est ab his qui rudes erant et adhuc quasi in cunabulis fidei constituti, ut erat populus nationum, ipsum uenisse qui expectabatur. inluminat igitur fidei claritatem resurrectionis suae gloria, diuinorum operum potestate, et intellectum dat paruulis.

quibus utique nisi de quibus in euangelio gratias agit patri in eo quod ipse operabatur filius, quod mysteria sua deus abscondisset a sapientibus et paruulis reuelasset, ostendens citius plebem ex gentibus uel status inferioris uiros quam scribas et principes Iudaeorum et diuites huius saeculi credituros? ideo diuites eguerunt et esurierunt, pauper autem clamauit et exauditus est.

Sequitur tertius uersiculus: os meum aperui. et duxi spiritum, quoniam praecepta tua concupiscebam . habemus in euangelio quod dominus Iesus aperuit os suum. cum benedictiones ediceret. sed ille os aperuit, ut daret aliis spiritum, Dauid aperuit, ut acciperet.

denique Iesus dicit: accipite spiritum sanctum, Iesus dicit: dilata o s [*]( 2 Matth. 11, 3 3 cf. Matth. 11.5 4 cf. Esai. 35, 5. 61, 1 8*Esai. 1, 2 15 Ps. 118. 130 17 cf. Matth. 11, 25 20 Ps. 33,11 23*Ps. 11S, 131 25 cf. Matth. 5, 2 28 Ioh. 20. 22 *Ps. 80.11 ) [*](3 surdos audire O 6 per om.AN 7 alL sermo om.0 8 auntms per- cipe 0 12 iis v 13 ipse PRml 14 claritate av 15 gloria] add. et GMav diuinorumque NP 17 operaretur O 18 et om.NPR 23 Sequitar aersiculus om.a uersicuius (uersus Y) tertius 43 24 adduxi 4 attraxi Oamg. 25 Iesus om.P 26 daret Mm10α ederet Mm2NT 27 alii Pml illis 0 28 Iesus] Dauid Αμ, cj. Explm. ps. 36, cap. 65 )

382
tuum et adimplebo illud. hoc homini dicit; plenitudo enim Christus est: qui implet omnia, implet os tuum. scribe ergo quae dicit in latitudine cordis tui, hoc est: os tuum clamet ad dominum.