Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Hoc secutus in Threnis Hieremias affectum doloris expressit, uim oculi descendentis imitatus; sic enim habes: defecerunt in lacrimas oculi mei; oculi mei caligauerunt. tamquam descendunt oculi qui deficiunt in lacrimis. et alibi: oculus meus absortus est.
sed plus est aquam lacrimis uincere quam oculos absorberi fletibus. et alibi idem Hieremias: exclamauit cor eorum ad dominum: muri filiae Sion deducant torrentes, fluant lacrimas die ac nocte; noli dare tibi requiem, non sileat pupilla oculi tui. oculi igitur, qui torrentes deducunt lacrimis [*]( 10*Ps. 6,7 ll*Ps. 41, 4 12 Ps. 101, 10 14*Ps. 118,136 16*Thren. 2,11. 5,17 19*Thren. 3, 49 21*Thren. 2,18 ) [*]( 2 ductus] suo Gtnl an] aut AOv ante N eloqutionis P 3 ostenditur Mm2 et] ut Pm2 4 possimus AGmlPm2 possumus Gm2\\lORm2 eos om.O 5 quod 0 maioris O affluentiae GMNOPm2 Rm2av 6 rogo] ergo Mm2NO ut om. codd. praeter 0, a 7 ammittat P 9 propter modum MNT pro modo ex pro modum Rm2 10 leuabo Rml in dd. M, om.NOv 11 Iacrimisl add. meis Mm2NOb 12 panes APm20Km2av 15 sequtus P 17 lacrimis Pm2ab alt. oculi-caligauerunt] conturbatum est cor meum v 18 in om. O lacrimas M 19 absorbtus N absorptus av aqua AR aquas OPav 20 oculus Mml fletu tx fktus R 22 dedueunt GM ducant NPa 23 tibi om.M )
Sunt tamen codices qui habeant: διεξόδους ὑδάτων ϰατεβιβαϭαν hoc ὀϕϑαλμοι μου, hoc est: ductus aquarum deuexerunt oculi mei. sed ego in Graeco codice meo ϰατέβηϭαν legi, hoc est: descenderunt. in quo potest fieri, ut in utramlibet partem duarum adiectione aut deminutione litterarum scriptor errauerit.
Et habuit quidem multa quae fleret, uel incestum filiae uel interitum filiorum. sed hic non hoc fleuisse se dicit, sed quia non custodiuit legem domini. a sancto uiro plus culpa quam aerumna defletur. fleuit itaque, quando Nathan ei de Uriae morte indignationem domini nuntiauit, et peccatum suum de praeuaricatione legis agnouit.
denique filio in aegritudine constituto neque cibum sumpsit neque regium thronum aut cubile conscendit, sed stratus in terra ieiuna ora lacrimis diluebat, non tam filii mortem quam peccati poenam in illo lauare desiderans. fleuit, quando numerato populo repente corde percussus est. denique: peccaui, inquit, grauiter r, peccaui stulte.