Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
calumnia autem eo grauior est, quia non solum falsa conponit, uerum etiam quae pie gesta sunt decolorat, ut Ioseph non solum adulterii oblatione temptatus est et inuitamento erilis inlecebrae, uerum etiam temptatus calumniis, conposito, quod ipsum adulterium dominae suae inferre uoluisset conprehensusque exuerit uestem, ne fraudis indicium atque insigne criminis teneretur, cum utique amictum ideo fugiens dereliquerit, ut laqueos conferentis et nexus inlecebrosae artis euaderet.