Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
neglectum, reppulisti eum qui fines eius nolebat inuadere, iudicasti pupillo: oculus tuus fons tibi fuit et origo iustitiae. iudicasti uiduae — sicut enim mala dragma non dragma, sic malum iudicium non utique iudicium —, iudicasti ergo sicut iustus et bonus iudex, uidisti usurpatorem inprobum, qui maritali auxilio destitutam suam praedam putaret, iniquitatem non passus es, tulisti indefensae opem, quo adiuta praesidio inoffensa opera castitatis exercuit nec auxilium quaerere maritale conpulsa est, dicit tibi dominus: \'uenite, disputemus, quia iustificasti uiduam\':
oculus tuus fons gratiae tibi factus est. uidisti nudum corpus inopis iacere defuncti, non praeteristi ut ille qui exponitur in euangelio sacerdos atque leuita, sed continuo miseratus sepulturae solaciis tradidisti: generauit tibi oculus materiam redemptionis.
Contra si aspiciens agrum pupilli uineis consitum, laetum segetibus, nemoribus umbrosis aut fluuiis decurrentibus aut [*](9 ct Sap. 4, 9 14 cf. Ps. 9,39 (10, 18). Esai. 1,17 18 cf. Esai. 10. 2 21*Esai. 1, 18 22 cf. Esai. 1,17 24 cf. Luc. 10, 31—32 ) [*]( 2 oculoram AORv 4 contemptas 0 5 accensus Mm2 6 liberioris ex liberi Gm2, ex liberalioris 0 7 angustae ANOPm1Ra 9 adolescentala GNOPRav lOhuius om.a 11 ocalus tibi factus om.GMNOPav factus oni.R 12 populorum GPmlR 13 auertisti T 14 repulisti GNOav 16 drachma (bis)v pro non] add. est Mm2Na 17 bonus et iustus 0 nidisti] add. ergo 0 *19 attulisti a 21 tibi om. MN 22 iustificastisMN iudicastiOav tuus om.AR 25 seputurae] add. tea solatiis AGMNPm2av 27 aspexisti O Jaetum] uel O 28 umbrosus Mm1 )