Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
nam nisi omnem uiam iniquitatis oderis, non potes in omnibus praeceptis dei corrigi. potest enim fieri ut aliquis temperet a crudelitatis horrore. lubrico tamen deceptus amore meretricis et semitas incontinentiae iuuenilis ingressus inpressum semel non queat reuocare uestigium; multos enim uitia blandiora decipiunt et contra auertit a se plurimos tristis et nimium seuera crudelitas. sed iuuentus ad amorem liberior, ad lapsum incautior, ad infirmitatem fragilior.
ad correctionem durior est. alius se restringit a luxu. sed auaritiae cupiditate raptatur. plerumque enim peccata huiusmodi sunt, ui, si alterum declines. incurras alterum, et naturae usus adiuuat infirmitatem. odisti luxuriam quasi fruig, sed frugalitatis studio habendi cupiditas frequenter inrepit.
aupritiae ipsi rapina est subdita. et quanto tolerabilius propria profundere quam aliena diripere! sunt [*]( 2 cf. I Cor. 13, 7 3 d. I Cor. 13, 13 4*Ps. 18. 8 7 Ps. 118. ! 11 ci. Rom. 13, 11) 12*Ps. 118. 128 ) [*]( 3 sint] sit NPa 5 conuerterit T 6 CXVIII AGOPR 7 octano deeimo A 9 pr. dei om.O legem dei 0 12 hodio P 13 illa] ea 0 his Pml 14 hodit P (passim. per h) exosum a 15 domini omnia 0 praecepta domini NPav 17 aliquis] add. se Aav temperet] add. de A. sed del. 20 et contra] e contra GMm1Nm2 Pa 21 sed] si 0 23 restringe A reStringi Rfnl luxuria Ov 26 odis ta AGMNa luxoriam PmlRml 27 auaritia AOP rapiaae AOP subditicia QM 28 tanto A R tolerabilius]add. eat av sunt—377, 2 putent om.0 )
alius circensibus ludis aut theatralibus sollicitatus uoluptatibus aut ceteris uanitatibus occupatus ecclesiam non frequentat; alium ruris quieta delectant eaque causa ad ecclesiam rarus accessus est. itaque diuerso usu in eundem indeuotionis errorem uterque concurrit. sed qui omnem uiam iniquitatis odit, ad uniuersa corrigitur et emendatur. et bene posuit \'uiam iniquitatis\'; ille enim facilius iniquitatem declinat, qui uias eius non fuerit ingressus.