Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Ideoque ait octauo uersiculo: propterea ad omnia mandata tua corrigebar, omnem m uiam iniustam odio habui. merito corrigebatur, quoniam diligebat; caritas enim multitudinem operit peccatorum. uide quanta operiat, quanta corrigat: caritas patiens est, benigna est, caritas non aemulatur, non agit perperam. non inflatur. non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt, non inritatur. non cogitat malum, non gaudet super iniquitate. congaudet autem ueritati; omnia suffert, omnia credit, omnia sperat. omnia sustinet. caritas numquam excidit.