Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
in insula inuenisse lapidem et delectatos colore eius repetisse domum et Arabis negotiatoribus aduenientibus uendidisse. ab illis emisse Philonem et ad matrem Ptolomaei secundi, cui nomen erat Beronice, ab ipso esse perlatum. illam autem, quamuis regalibus ornamentis abundaret, supra modum tamen colore eius stupefactam elaborasse, ut diutius species tam pretiosi lapidis non lateret, ideoque studio eius quaesitum lapidem in usus frequentiores uenisse.
Diximus quomodo innotuerit topazion lapis; nunc expressius de eius qualitate dicamus. duorum colorum est in hoc lapide ϰϱα̅σις, hoc est quaedam temperata permixtio, πϱασοεlδής et χϱνσω- πός, similis chrysoprasso, secundum utrumque uelut quasdam extendens colorum figuras, et plenius quidem a peritis fertur extendere. est autem parygrus et satis purus et chrysochrus et pinguis, resplendenti similis, maxime cum solis splendore percutitur. est