Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Uel quia quae stulta sunt mundi Christus elegit, ut, quoniam per sapientiam mundus non cognouit deum, per stultitiam praedicationis salutem adferret credentibus, ideo ait: \'super sapientiam operationis caelestis et mundanae constitutionis et super ornamenta solis et lunae stellarumque pretiosa monilia dilexi obaudientiam dominicae passionis. plus enim redimendo mihi contulit quam creando; tunc enim sine sensu natus sum, nunc cum uoluntate seruatus\'.
sed non quicumque dicit: dilexi m a ndata tua super aurum et topazion. non dicit auarus qui auro incubat, diuitiis inhiat. ornamenta desiderat, sed ille dicit qui potest dicere: argentum et aurum non habeo, quoniam non requiro, quoniam nihil mihi aurum prodest; praeceptum autem et mandatum caeleste me redemit.
Diximus continentiam sensus, nunc de topazio lapide exprimamus historiam. de quo inuenimus scriptum in historia Xenocratis, qui scripsit quasi Lithognomonem, nasci eum uel inueniri circa Thebaidis ciuitatem Alabastrum uel Topazion, ut aliqui putant. unde et nominatus est ab eo loco in quo gigneretur.