Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Hoc ergo dicit: \'fac cum seruo tuo secundum misericordiam tuam, quia, etsi quid boni feci, plura debeo quasi seruus\'. non uno facto seruus absoluitur, quia nemo seruum habens arantem aut oues pascentem dicit illi: transi, recumbe, sed dicit illi: para quod cenem et praecinge te et ministra mihi. numquid gratiam habet seruus, si fecit quod imperatum est ei?