Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
qui dicebat, quia, etsi oporteret eum pro Christo mori, non eum relinqueret aut negaret. tollamus ergo crucem domini quae configat carnes nostras, peccatum destruat. est timor qui configit carnes: nisi quis tulerit crucem suam et secutus me fuerit, non est me dignus. ille enim dignus qui habet Christi timorem, ut crucifigat carnale peccatum. hunc timorem sequitur caritas, quae consepulta cum Christo non diuellatur a Christo, moriatur in Christo, adtumuletur Christo, ut cum Christo resurgat.
Incipit littera sexta decima \'Ain\', cuius interpretatio est \'oculus\' siue \'fons\'. oculus utitur uidendi munere, sed saepe uidemus ea quae conplacent et saepe quae displicent, nec in eo oculi est uel culpa uel probitas pro eorum qualitate quae uiderit; oculi est enim officium nuntiare quod uiderit. est sane uel offensa uel gratia, si aut delectetur suauibus aut offendatur aduersis. ideo frequenter oculus suppliciorum dicitur, oculus temptationis, oculus haedi, oculus uitulae, oculus generationis aut fons generationis.
Legimus in euangelio, quia baptizabat Iohannes in Aenon. Aenon oculum suppliciorum interpretati sunt. itaque nemo uenit ad baptismum nisi qui desiderat sibi propria peccata dimitti, quorum supplicia corde prouido perhorrescat. itaque licet oculus [*]( 2 cf. Matth. 26, 35 5*Matth. 10,38 7 cf. Rom. 6,4 21 cf. Ioh. 3,23 ) [*]( 2 oportuerit GMmla oportuerat OR 5 nisi] add. inquit a tollerit Rml 6 enim est Mm2 est enim N dignus est a 9 ut] et Rml, om.GMNPmlav resmgat cum Christo NRav, add. de psalmo centesimo octauo decimo (GXVlII AOR) AOPR 13 Incipit-Ainl IN litera N XVI GMOP decima sexta av Ain ante incipit (om. a) tr. GMa 14 siue] uel GM alt. oculis Gm2MR oculo NPTa utimur GMNPRTa saepe om. GMNPmlTa 15 cit. quae] qui Rml 16 enim est 0 17 quod] quae a pr. uel om.NPa 18 pr. aut] autem Rml,om.A 19 oculi haedi (edi 0) GMNOPmlRa oculi uitulae 0 21 aenom AP aeno G emom Rml enon Rw2 Ewion Oav 22 aenom AP aenum G aenoni MN enom Rml enon Rm2 Ennon Oav suppliciorum] add. dicitur A, sed exp.. )