Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
canenda ergo incentiua et lenocinia delictorum, ne in scelus uergant. praeuaricator autem Latine et transgressor uocatur, eo quod a domini lege transeat ad errorem et transgrediatur mandata caelestia, cui dictum est ut adhaereret domino deo suo. adhaereto igitur indiuiduo semper affectu, ne te ab eo uis ulla possit euellere. si quid rarum, si quid inteimissum aduersarius uiderit, statim se inmittit
in pectus et cor tuum, ut te laqueo teneat suae fraudis et hostilis uinculo potestatis innexus a deuotione retraharis. sed non solus ille praeuaricator est, qui posthabet ecclesiam et ad cultus transgreditur idolorum, sed etiam quicumque legis mandata non seruat. omnis ergo peccator praeuaricator est; unde est illud: omnis praeu ar ic atio iustam accipit remunerationem. nomen commune, sed diuersa merita delictorum; et pretia ergo diuersa culparum.
Quid sibi uult quod ait: peccatores terrae? sunt ergo et caeli peccatores, sicut ille qui ait: pater, peccaui in caelum et coram t e. sunt qui dicunt, quia is, qui caelestia non seruat oracula, praeuaricator est caeli. sed siue hoc [*]( 5*Ps. 118,119 8*EccLL 19,2 13 cf. Deut. 10, 20 20*Hebr. 2, 2 24 Ps. 118, 119 25 Luc. 15, 21 ) [*]( 4 te om.GOPBa quae] iam G quid 31mlNTa quod Mm2 nam Ov his] add. VII AGNOPR 7 deo Aml 8 apostata a discedendo 0 discendendo Rml απωϲταα AR 9inquit om.Na 11 Latine om.N et omn.O lege domini Nav 13 adhaereat NRav adhaere AOR adhaere deo Mm2 15 iatermissum] add. est 0 18 postponit AR posthabitG posthabita ecclesia (om. et) Oav 20 ergo] enim a pro est om.O utrumque est om.GMNav 21 praeuaricatio] peccator AOR accepit Pml,om Rml 25 pater om-MN 26 dicat GMNOav )