Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

ait, quia uicem iniuriae laedentibus non rependerit —, praeuaricatores tamen diuinae legis exosus horrescat. in quo utique et clementia morum eius mansuetudoque pietatis et uehemens deuotionis aperitur intentio euangelici praecepti conueniens disciplinae, quam prophetico spiritu praeuidebat. etenim dominus Iesus et nostrorum inimicorum dilectionem nobis expetendam esse praecepit et dei hostes, etiamsi nobis aut parentum aut filiorum aut coniugii germanitatisque necessitudine copulentur, odio persequendos. sic enim scriptum est: si quis uenerit ad me et non oderit t patrem et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores, adhuc etiam et animam suam, non est m e dignus.