Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Et fortasse, ubi non sunt tenebrae, non est lucerna uerbum dei, sed supra lucernam, quia lux est. tenebrae his non sunt qui uident lucem; denique tunc iusti fulgebunt sicut sol i n reg no patris sui. et fortasse secundum legem lucerna est uerbum dei, secundum euangelium lux magna est.
Iudaeis lucerna est et lucerna sub modio. lucet lex, sed non uidetur, quia operta eorum doctrina est et contagione uitiorum et caecitate perfidiae; populo autem ex nationibus lux est. denique populo qui sedebat in regione umbrae mortis lux orta est. aperi igitur fenestras tuas, ut splendor tibi magnae lucis introeat. paratum fac candelabrum tutum, ut lux tua non operiatur integimento corporis tui et mensura terrenae huius fragilitatis, sed supra mensuram corporeae infirmitatis animae tuae uirtute praefulgeas.