Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

gratiam, quia prudentes acceperunt oleum in uasis suis cum lampadibus suis. ungite, o homines, lampades uestras; cum ieiunatis, ungite caput uestrum. infundamus mentibus nostris oleum, ut corpus nostrum lucidum sit. luceat tibi semper lucerna uerbum dei, luceat et lucerna corporis tui oculus tuus. conscientia tua lucens bene in hoc corpore lucernae lux est, ipsa est oculus tuus.

sit purus oculus tuus. si conscientia tua munda sit, munda est caro tua; si autem in te tenebrosa est conscientia tua, etiam corpus tuum conscientiae tuae nocte tenebrosum est. lucernae ergo et nos sumus toto operti corpore, uix aliquid exiguum habentes unde lucere possimus.