Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

recitetur itaque testamentum et institutiones eius consideremus: testis est autem nobis et spiritus sanctus; cum enim dixerit: hoc autem testamentum quod testabor ad illos, dicit dominus, dando leges meas in cordibus eorum, et in sensibus eorum scribam eas et peccati et iniustitiae eorum non ero memor.

o uere testator aeternus, qui nostris cordibus leges adfigit suas et scribit in sensibus, ut nihil aliud cogitare nisi diuina praecepta possimus, nihil aliud sentire nisi dei oracula debeamus! dedit gratiam, reformauit naturam, sibi qui obliuisci nihil solet memoriam meorum abstulit peccatorum, mihi dedit praeceptorum suorum.

Noli ergo tollere de corde tuo legem dei et adfigere legem peccati; noli scribere in sensibus tuis diaboli inlecebras et dei delere [*]( 8 cf. Luc. 15, 7 13 cf. I Cor. 15, 21 16*Hebr. 10,15—17 ) [*]( 2 escatur M 5 certa 0 6 enim om N fueritj add. solida est Tm2a decidit GPR decidet 0 accidit 0 11 han Pm2 12 surgens Qv 13 sur- rexit Oa 15igitura 16 est om.Nav 17 etj est ai enim onuA dint M dixerit] add. testis sum testamentoruni meorum quae testificatus sum in nobis: tunc testimonium perhibebit quod testatus sit dicens a 19 dandoj donabo ARtnl dono et in mg. uel dando Rm2 dabo Oia 21 peccatis Btnl ero memor (meror Rm1)] memorabor Ov 24 nil 0 25 sibi qui 0 sibi quae AGPm2R sibique qui M (in ras. m2) NPmlTmlv sibique comminiHcens qui Tm2a 26 mihique a deditj adJ. legem A 28 ledere N )

328
mandata. ecce ego, inquit, pinxi muros tuos, dicit dominus ad Hierusalem, hoc est ad animam studiosam tranquillitatis et pacis quam fecit ad imaginem suam.