Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

mortui sumus terris, uitam nostram cum Christo abscondimus in deo nostro; non iam nos uiuimus, sed Christus uiuit in nobis. quid iterum ad terrena remeamus? ecce elongaui fugiens, dicit sanctus, uidi laqueos iniquitatis et contradictionis in ciuitate; laquei sunt enim ubi est usura et dolus. elongauit ille fugiens terrena dedecora, ideo ad caelestia peruenit praemia.

Quid, inquam, te reflectis in terram, si in Enoch raptus ad caelum es, in Helia leuatus es curru, in Paulo raptus ad paradisum, conuersatus in caelis, in Dauid exauditus, ut pennas columbae adsumeres et uolares, in Christo exaltatus, uolucris factus in spiritu ? quando sicut columba descendit, illas tibi alas dedit, ut tu disceres euolare de terris.