Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

noiiergoadtammare luxuriam, et illa te contaminare non poterit; noli gustare auaritiae corruptelam, et eris inmunis a laqueo. quid tibi postremo cum terris, qui cum Christo resurrexisti? quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est, quae sursum sunt sapite, non quae super terram.

mortui sumus terris, uitam nostram cum Christo abscondimus in deo nostro; non iam nos uiuimus, sed Christus uiuit in nobis. quid iterum ad terrena remeamus? ecce elongaui fugiens, dicit sanctus, uidi laqueos iniquitatis et contradictionis in ciuitate; laquei sunt enim ubi est usura et dolus. elongauit ille fugiens terrena dedecora, ideo ad caelestia peruenit praemia.

Quid, inquam, te reflectis in terram, si in Enoch raptus ad caelum es, in Helia leuatus es curru, in Paulo raptus ad paradisum, conuersatus in caelis, in Dauid exauditus, ut pennas columbae adsumeres et uolares, in Christo exaltatus, uolucris factus in spiritu ? quando sicut columba descendit, illas tibi alas dedit, ut tu disceres euolare de terris.

neque uero cunctandum putes quomodo tibi uolandum sit, quibus alarum remigiis. dixit quidem Dauid: quis [*]( 6*Col. 2, 21—22 11 Col. 3,1—2 13 cf. Coi. 3,3 14 cf. Gal 2,20 16 Ps. 54,8 cf. Ps. 54,10 20 cf. Eccli. 44, 16. Hebr. 11,5 21 cf. IV Reg. 2, 11. II Cor. 12, 4 22 cf. Ps. 54, 7 23 cf. Phil. 2, 9 24 cf. Matth. 3,16 26 alarum remigiis] cf. Uerg. Aen. 6.19 Ps. 54, 7 ) [*](1 diuina scriptura AR 2 uineula GMNOv dirumpasNav 3 ac] et O 5 te] et R luxuria OPm2 luxories Eml 8 adtaminari luxaria 11 9 hxoriam Rml potest 0 11 resurrexistds A surrexisti 0 qaaerito MP 12 sapito MP 14 abscondimus cum christo 0 15 quit Bml redeamus M remeas NTa 16 dicit sanctus om.O aidi Oab uide eei. f.i 18 pemenit ad caelestia 0 20 terra AGPRa terras (om. si) 0 enohc N ad] in N 21 corrum GR raptus] add- es MNv adj in AR paradysum AG3iy P R 22 exaudiatur Mml pinnas Pml 24 discendit Rml, add. spiritus A ) [*]( 21* )

324
dabit mihi pennas sicut columbae, et uolabo et requiescam ? et quasi dubitasse uisus est, a quo pennas posset