Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
bantur praemia, ut a martyrii studio uel terrore poenarum et saeuae mortis horrore uel praemiorum reuocarentur inlecebra. grauis laqueus proscriptionis, qui saepe frangit sanctos inopiae deformitate, quos mortis formido non fregerit, laqueus alius incendii, laqueus carceris diuturnique supplicii. grandis laqueus, cum diuitiae promittuntur, cum honores, cum amicitiae tyrannorum. qui ergo haec euaserit et ad martyrium potuerit peruenire, recte dicit: \'posuerunt peccatores laqueum mihi, sed a tuorum mandatorum non declinaui semitis\', cui despicienti praesentia, futura quaerenti regnum caeleste diuinitatis tuae promissione reseratum est.
Qui sunt isti peccatores qui posuerunt laqueos? aperuit tibi apostolus auctorem omnium peccatorum et demonstrauit dicens: qui uolunt diuites fieri incidunt in temptationem et laqueum diaboli. aduertis laqueum diaboli esse diuitias, quem tetendit etiam saluatori? sed ille, qui nihil habuit quod posset princeps istius mundi ueniens suum dicere, laqueorum eius uincla dissoluit.