Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

ad tempus haec demulcent et ex parte solacio sunt. et ideo filius hominis non habebat ubi caput suum reclinaret, quia, cum diues esset. pauper factus est nec gloriam aliquam istius saeculi requirebat, quia uenerat non ut in portione, sed ut uniuerso humano generi subueniret, dicens: mihi irascimini quia totum hominem sanum feci sabbato?, hoc est \'totum\' non ut facultatum conlatione ditaret, non ut honorum insignibus, non ut gloriae saecularis cumularet augmento — haec enim non habent beatitudinis et gratiae plenitudinem —, sed \'totum\' hoc est, quo longitudinem uitae conplecteretur aeternae. neque enim communis uitae similis uita in dextera est sapientiae, sed longitudo uitae est, ut, qui accipit uitam a sapientia, non exiguitatem uitae, sed perpetuitatem et aeternitatis longitudinem adipiscatur.

Bonus amictus aeternitas uitae. hoc pallium sponsae custodes uoluerunt auferre murorum, quo primus homo fuerat exutus; sed anima deo deuota quaesitum diu tenendo et non dimittendo dilectum pretioso caritatis diuinae se uestiuit inuolucro. beati igitur qui tali pallio uestiuntur et amictum huiusmodi legis obseruatione