Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Potest et ipse hoc ex sua persona per os Dauid locutus:; dixisse: humiliatus sum nimis, qui dixit in euangelio: uenite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et egouos reficiam. tollite iugum meum super u os et discite a me, quia mitis sum et
humi1is corde, et inuenietis requiem animabus uestris. discamus ergo ab eo, qui docere nos uoluit quod proficeret ad salutem et nobis dicit: discite a me. non est mediocre quod dicit \'discite\' et addidit \'a me discite\'. non [*](3*Prou. 12, 5 4 Ps. 25, 2 6 cf. Ps. 118, 106 8.23*Ps. 118, 107 15*Esai. 65,1 17*Esai. 50, 6 24*Matth. 11, 28-29 )[*](del. A) [*](2 nobis fiat av in nobis 0 profeticum R 4 ideoque Mav denique 0 5 hoc] add. quoque Ov 6 domini MNv se uoluisse NOav 8 ait] oMllIGPR IIII N nimis] add. uiuifica me secundum uerbum tuum a 9 se esse NRav tp decepit Mml 12 uirtutes Mml 14 popolos M 16 iis v 20 humiliari Pm2, ef. p. 321, 16 22 loquutus P 24 hoaorati Mfn2S 27 animis Mm1Rm1 )
superbia homi- nem prima deiecit. dum plus uolumus, etiam quod minus est solemus amittere. bona humilitas, quae nihil adpetendo totum quod contemnit adipiscitur. ipse dominus Iesus se humiliauit, ut nos eleuaret, et humiliauit usque ad crucem. propter quod exa l tauit.
inquit, illum deus, ut in nomine eius omne genu flectatur. quanta fecit dominus audeo dicere, et non flexi ei genu? sed flexi ei postquam se humiliauit; sic enim, hoc est per humilitatem. per crucem sibi ecclesiam congregauit.
Dauid rex erat, incerta et occulta sapientiae sibi patefacta testatur, sed ideo se magis humiliabat. at uero Ezechias cecidit ab altitudine cordis sui. ille laudabilis rex, qui de obsidione, de aegritudine beneficiis domini et mirabilibus liberatur, cecidit per superbiam et gratiam meriti superioris inminuit. quid fuisset Ioseph, si humilis non fuisset ? sciuit sibi obfuisse quod praelatus erat fratribus; etiam pius amor miseriam praelationis inuenerat.