Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
pertusus totum corpus ulcere graui sedebat in stercore, radens saniem saeuis uulnerum uibicibus defluentem, et hoc permissu domini diabolus intulerat iusto uiro; uideretur uicisse sibi diabolus, nisi accepta quam poposcerat potestate esset etiam ipse superatus. quid igitur fuit illa temptatio, quid inopia facultatum, destitutio filiorum, tolerantia uulnerum nisi exercitium fidei, insigne patientiae, eruditio gloriosa uirtutis, confessio plena uictoriae, ut, qui ante contradicentem habebat diabolum, postea non haberet?
nemo ergo dura putet esse quae iusta sunt. non uidebantur dura ei qui poterat dicere: nudus natus sum. nudus exibo. dominus dedit, dominus abstulit; sit nomen domini benedictum. benedicit enim dominum iustus cum laborat, peccator cum luxuriatur.