Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Orbatus est sanctus Iob liberis suis, in quos dominus potestatem diabolo dedit. numquid iniquus deus ? absit. immo iustus. quia probaturus iustum suum per huiusmodi exercitia. in quibus eius est probata patientia, magis dignum qui probaretur effecit. quo enim clarius meritum coronati, hoc uberior iustitia coronantis. nudatus est facultatibus.