Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

iurare igitur indicium scientiae, testimonium conscientiae est. et bene iurat qui ad lucernam uerbi pedes suos dirigit, qui lucem in semitis suis cernit. lux praeeat, si iurare disponis, id est cognitio ueritatis praecedat, ut uinculum sacramenti tibi non possit nocere. ubi religio sanctior, ibi fides ueritatis est plenior.

denique ideo dominus, qui uenit docere paruulos, imbuere nouos, firmare perfectos, ait in euangelio: non iurandum omnino, quia infirmibus loquebatur. denique non ad solos apostolos loquebatur, sed ad turbas —■ uoluit enim te non iurare, ne periures — et addidit: non iurare neque per caelum neque per terram neque per Hierosolymam neque per caput tuum, per haec uidelicet quae subiecta non sunt tuae potestati.