Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
per singulos cura sit gressus, nulli credas tuum nisi praeeunte lucernae istius luce processum. et ubi putas quod luceat gurges est, uidetur lucere, sed polluit, et ubi putas solidum esse uel siccum, ibi lubricum est, si lucerna tibi longius sit. sit ergo tibi fides itineris tui praeuia, sit tibi iter scriptura diuina; bonus est caelestis ductus eloquii. ex hac lucerna accende et tu lucernam, ut luceat interior oculus tuus qui lucerna est tui corporis.
multas habes lucernas; accende omnes, quia dictum est tibi: sint lumbi uestri praecincti et lucernae uestrae ardentes. quia multae tenebrae, multae lucernae sunt necessariae, ut meritorum nostrorum in tantis tenebris lumen eluceat. istas lucernas lex significauit semper lucere debere in tabernaculo testimonii, non illas quas Iudaei accendunt cotidie. illae sub umbra lucent et extinguntur cotidie, quia quod faciunt non uident, quod legunt nesciunt, accipientes secundum litteram quod praecipitur secundum spiritum.