Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
unde uide ne illud magis significare uideatur, quod ei qui in lege meditatur semper dies est et lumen sine defectu, quod nullae tenebrae noctis interpolent. alioquin quomodo neglegentiorem in processu operis declararet quem diligentiorem in ipsis operis sui propheta principiis esse uoluisset? in die ergo meditatur legis et euangelii praedicator.
Et fortasse illi qui nouum non recipiunt testamentum in nocte legerunt et ideo nescierunt neque intellexerunt. unde saluator, ne etiam nos legeremus in tenebris, admonet dicens ambulandum in die, quia non offendat qui in die ambulat; uidet enim gratiam lucis. qui enim ambulat in tenebris, scopulum offensionis incurrit.
Sequitur uersus tertius: super omnes docentes me i ntelle x i, quia testimonia tua meditatio mea est. doctrinam profitentur scribae Iudaeorum, quia legem et prophetas ipsi priores habere meruerunt. sed illi profitentur docere, sed non docent. ei autem populo qui ex gentibus conpetit dicere: super omnes docentes me intellexi, quia illi non intellexerunt. respondet Iudaeus: \'unde habuisti intellegere, [*]( 7 cf. Ps. 1,2 17 cf. loll. 11,9-10 20.25 Ps. 118, 99 ) [*]( 1 animis GmlllIml traducebatur MOav 2 coacerbandi PrnlRml 3 aestus] estu ab GM 4 studium ANPmlRTa interdum ARrrd 5 medi- fcatione NOT uendicabat Gm2M0a 8 meditationi A 9 quanta meditatio est ARm2 quantus meditator (meditatur 0 meditatus a)cet. vuideatur sigm- ficare Mav 11 alioqui A 12 neglegHitior est R 13 principiis propheta O W meditator GNOPmlRmlv 16 etiam saluator ne a 17 legernnns Rm1 ammonet NP 18 offendit AORm2av 19 enim] autem Ov 20 uersus on-GMNOPTv tertius Rm2 III N P, om.AGMORm1Tv 21quia -2es om.AR meditatio mea estl meditabor jP meditabar T 21 qui] cm 3Pma Rm2,add. est a gentibusj add. credidit Ov, cf. p.293,25 25 dicentes AGRm1 26 respondit AGNPm1Rm1 )
ego sum pater tuus, me interroga\'. sed etsi interrogauero, non respondebitis mihi, dixit Iesus, et ex illo respondere non possunt et ex illo supra illos intellego qui non intellegebant, quia testimonia didici quae ille non nouit. didici: qui sequitur me tollat crucem suam, didici: diligite inimicos uestros. et ideo optat anathema esse Paulus pro fratribus genere, inimicis fide.