Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
nobis proficit omne mysterium, qui abhorrere credimus a gratia spiritali, ut habitationes nostras sanguine pecudis cruentemus et ne ora nostra cruore tinguamus. sed corpora nostra sacramento crucis dominicae consecramus et confessione mortis domini nostri Iesu Christi sanctificamus oris adloquia; corde enim creditur ad iustitiam, ore confessio fit ad salutem.
quia prodest, quod Hebraei aurem seruuli pertundunt subula et praeputia sui circumcidunt corporis ? non intellegunt penitus, quid lex diuina discernat. signa sunt ista, non ueritas. sed ille intellegit, qui cor suum spiritali circumcisione castificat, ut conluuiem omnem corporeae labis emundet. ille intellegit, qui subulam et aurem mentis uigore transcendit et illam animam, quam pertransiuit gladius ad reuelanda cordis occulta, perpetuae praemio libertatis attollit uel examinandis sermonibus sollicite seruiens, quoscumque uirtutis suae aure susceperit, mysterio sanctificat spiritali.