Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

istos ergo euangelica auctoritate suos inimicos dicit esse qui inimici sunt dei. nam si is, qui non relinquit parentes propter dei nomen, non est deo dignus, quanto magis, qui diligit eius inimicos, acceptus deo esse non poterit? quos ergo inimicos habet? si gentiles, quomodo eos prophetico credituros spiritu praeuidebat? denique ut benedicant et ipsi dominum in superioribus adhortatus est. et quae magna laus super eos intellegere, qui metalla et saxa uenerando similem rigorem stuporis adtraxerint?