Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

hoc ipso caritas crescit affectu, quod ipsum testem aduocat cui munus dilectionis inpenditur nec speciem, sed plenitudinem caritatis tali conuentione testatur. hac usus est Petrus: tu scis, inquit, domine, quia diligo te. sed qui diligit dominum legem eius diligit, sicut Maria diligens filium omnia uerba eius in corde suo materno conferebat affectu. diligens te feci uoluntatem tuam, scriptum est.

ideo commisit et Christus Petro, ut pasceret gregem suum et domini faceret uoluntatem, quia caritatem eius agnouit. qui enim diligit, ex uoluntate facit quae sibi sunt imperata, qui timet, ex necessitate. itaque dominus operationes seruulorum suorum spontaneas probat potius quam coactas. ideo ex seruis liberos facit, ut uoluntatum nostrarum munera quam necessitatum obsequia conferamus.