Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

quae saeculi sunt, ne securis affectibus et otiosis blanda conciliatricula uoluptatis inrepat inlecebra. facile capit oculos petulantis forma meretricis, nisi eos odia premant iusta et inpuritatem indignatus auertat affectus. inflat plerumque homines et tumido resupinat fastidio nobilitatis iactantia et rerum affluentia saecularium, nisi pudeat in te aliena magis quam propria laudari. Christus cum diues esset, pauper factus est; in paupere, non in diuite te redemit. confitentibus dei filium imperabat tacere, ut operibus magis quam sermonibus deus agnosceretur;

et tu nobilem te dicis, qui es factus eterra? Dauid rex dicit: memento, domine, quia puluis sumus; et tu in hoc caduco atque limoso genere gloriaris et diuitem te putas, qui cras potes esse mendicus, cum uita tua non in abundantia tua, sed in dei sit misericordia ? cui honor, gloria, laus, perpetuitas a saeculis et nunc et semper et in omnia saecula saeculorum. amen.