Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

et plerumque uitiosa uiscera laeduntur, uerborum autem moralium etsi pungunt mella, non laedunt. cognosce tamen cui illa credantur, spriptum est enim: in aurem insipientis nihil dicas, ne quando inrideat prudentes sermones tuos. euomet enim et reiciet sermonem tuum stultus, qui eius sentire non potest suauitatem.

Sequitur uersus octauus: a mandatis tuis intellexi; propterea odio habui omnem uiam iniquitatis . consequens huic uersiculo est: concupiscens sapientiam serua mandata; sed nemo potest seruare nisi qui intellegit. denique redduntur cotidie omnia uerba legis a

quibusdam senioribus Iudaeorum et nemo eorum potest custodire mandatum. neque enim arborem dixerim custodire fecunditatem naturae, quae luxuriat in foliis, uanescit in fructu, nec terram illam dixerim custodire fructus suos, quae quod filicem inuisam pascit agricolis, edere frumenta non soleat, nec pastor custodire uidetur pecus, qui eligere pabula profutura non nouerit, lupos cauere, canibus uallare ouilia sua, nesciat potum, cum opus sit, ministrare.