Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
prohibui, inquit, pedes meos a maligna uia, hoc est ab istius saeculi uanitate, quia saeculum in maligno positum est. dubium quicquid est et ancipitis effectus, hoc malignum est; ut lux dubia maligna dicitur, ita malignum est quicquid admiscet malitiae tenebras ueritati. reuoca ergo ab istius mundi lubrico pedes animi tui et mentis incessum. prohibe, inquam, resiste cupiditatibus, obsiste motibus qui uidentur inruere sicut bestiae atque iumenta, ut teneros fructus et noua ruris huius nostri culta depascant.
Prohibui, inquit, pedes meos. non utique cor- Puris pedes prohibuit, qui mentis piae plerumque obsecuntur [*]( 1 cf. Gal. 4, 26 7.14*Ps. 118, 101 16 cf. I Ioh. 5,19 17 ef. Uerg. Aeu. 6, 270 23 Ps. 118,101 ) [*](1 sursum om.Ov 2intellectus suauitatemAav 5 et om.O hortatu informat au 6 mandatisJ add. Sequitur diuino infonnatus spiritu V N ţ Prn2 sequitur uersus quintus a 7 omnij add. inquit Oav maligna 0& mala eet. a prohibui—8 tna om.AR 9 intenegerit GMml intelligeret Ov honoratns om.NT 10 neritate P 11 fragilitatis A humanae AR 12 ut] add. labatur non Tm2a unum AGMNOTa effectibus APm2R, add. maIam Tm2a currentem GMPRTa, add. cuncta in preceps sascqriant probra atque toto e Tm2a 13 iiitae a lubricam GMPRTa lubrica N, add. et Ov declinans semitam Tm2a 14 prohibuit AmlO prohibe M 15 tnos M uia maligna O 17 afiectasAGMOR 19 igiturOm2 mnndi] add. uanitate Pml 21 atque] et O 22 nostre a 24 prohibent v obsequuntur Pav ) [*]( 19* )
non ueniat, inquit, mihi pes superbiae. est etiam pes iniquitatis, qui cito labitur, stare non potest, sicut pes perfidorum est, de quibus scriptum est: ibi ceciderunt operantes iniquitatem, expulsi sunt nec potuerunt stare. prohibe ergo pedes tuos, ne cadas; sunt enim non solum criminum, sed etiam infirmitatis pedes,