Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Super seniores intellexi, quia praecepta tua quaesiui. nec hoc quidem difficile, ut is quem dominus docuerit super seniores intellegat, siquidem dei gratia ad doctrinam maturitatemque aetatis progrediatur senilis. cum enim aetas senectutis uita inmaculata sit, utique doctrina uitae inmaculatae senilem praestat aetatem. denique excusanti Hieremiae, quod iuuenis esset, responsum est: noli dicere: iuuenis sum, eo quod non aestimaretur iuuenis definitione diuina qui incanam haberet prudentiam, quae sanctificationis caelestis gratia reluceret.

Uerumtamen non mihi uidetur se ipsum propheta laudare et praeferre senioribus, cum legeris: non te praetereat narratio seniorum; et ipsi enim didicerunt a patribus. nam et alibi Sirach dixit Sapientia: ubi sunt senes, non multum loquaris. sed nouit quibus se praeferat senioribus, inueteratis scilicet in peccato et ueterno impietatis atque senio perfidiae delirantibus. isti sunt seniores plebis qui [*](3 ? 9*Ps. 118,100 12 cf. Sap. 4, 9 15*Hier, 1, 7 16 cL Sap. 4, 9 19*Eccli. 8, 9 (11) 21 Eccli. 35, 9 (32,13) ) [*](1 qui] quid Rml qui id MNPTa 2 assequuntur NOav 3 didicerunt ORmlav 5 alienorum codd. praeter OR,a qui] cum AB quia N 6 munus sibi N 7 quique Mm2 8 dei om.N 9 praemittunt IIII P sequitar Nv sequitur uersus quartus a senes GM intellexi 10 quaesiui om.AR intelle G mandata GM 10 exquisiui MOv exquaesiui a his 0 11 gratia] add. erogata Tm2a 12 maturitatem GMNPmlBmlTa mataritate 0 et mataritatem v progreditur AT supergrediatur Mm2 supergreditur Na 13 praestat seniiem N 15 puer N 16 diffinitioiie GMOPB canam AGMNORm2av 17 quaej qui ABm2 caelestis om.P gratiam PmlRml 18 uenuntamen dico tamen GMml non om-M laudare propheta av 19 senioris G legem scripsi eligeretur A legeret N eHgeret Rtn2 legerit seiav te om.N 20enimam.N 21 dixit Sirachv dicitAOBm2 24 adque Pm1m1 deJibrantibos R plebisl add. ut dictum est O de quibus dictum estv, ras. in PR ) [*]( LXII. Ambros. Para 5. Petscbenig. ) [*]( 19 )

290