Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
sunt semina quae de caelo sunt et seruntur in terris. est etiam superna uindemia, unde ait propheta: serite uobis ad iustitiam, uindemiate ad fructum. et quando non florent opera tua, foue tamen semina tua, ne lasciuiendo luxurient. quod luxuriat in flore seminis, tenuatur et hebetatur in fructu. fructus ipsos usque ad maturitatem decoque.
Imitatores etiam ipsius caelestis simus elementi: non semper sole feruet ardenti, frequenter nubibus priusquam, pluuiis uehementibus inhorrescit, iactis niuibus tegit terram. non ergo sit in te quoque diuturna lasciuia; succedant maesta senilium curarum tempora et tamquam incana maturitas agrum hunc tui corporis reprimat.
utilior saepe tristitia est, quae comitem solet habere grauitatem. numquid ulla in ipso est sole praeuaricatio ? nonne cotidianos cursus suos seruat? numquid continuos nouit luna defectus et commissi munus deserit ministerii? isdem nempe uicibus annus redit, eodem statu reparantur tempora, isdem obsequiis reformantur. sol diem