Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
in aeternum non obliuiscar iustificationum tuarum. legis ergo meditatio facit, ut tempora tribulationis, tempora quibus humiliamur aliquibus aduersis, sustinere et tolerare possimus, ut neque humiliato nimis neque deiecto frangamur affectu. denique dominus non frangi nos humilitate usque ad desperationem uult, sed usque ad correptionem.
Unde et Hieremias propheta sub hac littera in Threnis ait: ut humiliaret sub pedibus omnes uinctos terrae et declinaret iudicium uiri contra faciem altissimi, ad condemnandum hominem cum iudicatur, dominus non dixit, et infra: de ore altissimi non exibunt mala. humilitas ergo, quae a domino est, plena iustitiae, plena est aequitatis, quia non exeunt mala de ore domini. denique qui humiliabatur a domino dicebat: humiliatus sum, et saluum me fecit.
Ergo sicut prudenter considerandum est, quando humilitas a domino sit causa probationis, quando etiam ipsa ab homine [*]( .4*Ps. 118, 89 10*Ps. 118,92—93 19*Thren. 3,34-36 22*Thren. 3,38 26*Ps. 114. 6 ) [*](def. A) [*]( 1 aperuisset 0 Iesu] add. et 0 3 prima om.Oml, add. pro 0m2 3 uideatnr] add. uersus primus incipit a 4 uerbum tuum permanet 0 9 alt. te] et b, om.MNa 11 forte NOTa 12 iustificationes tuas 0 15 et tolerare om.NT 17 correcitonem Tm2a 18 et om.O et—propheta om.N propheta iheremiasO propheta om. a 20 etj ut Rm2 21 et ad a 22non disit om.O 24 deo a alt. est inte iustitiae tr. M 28 inferente Prn2 )
in saeculum ergo permanet uerbum tuum, domine, in caelo. et quomodo ipse dixisti: caelum et terra transibunt, uerba autem mea non praeteribunt? in saeculum permanet uerbum, non ultra saeculum et saecula; saecula enim temporis sunt. caelum ergo et terra, id est opera mundi istius, praeteribunt et tempora permanebunt. alius qui spiritalis est et diiudicat uerba legis: in aeternum, inquit, domine, permanet uerbum tuum in caelo; aeternitas enim uerbi manentis opinionem uerbi praetereuntis excludit.