Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Aliter qui uult intellegere: multi, inquit, peccata persuadere atque ex pectore fidem extorquere conati sunt mihi, alius adulterium, alius hominis necem, alius oppressionem uiduae uel pupilli, alius aliud, et putabant me suis retibus esse capiendum. expectauerunt me, ut perderent contagione peccati, sed ego non inlecebris peccatorum mentem a studio diuinae cognitionis auerti nec intentionem meam, domine, a mandatorum tuorum serie declinaui, sed intellexi testimonia tua; si enim non intellexissem, peccatores me utique illi perdidissent.