Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Apostolorum itaque uox ista est, nec omnium tamen apostolorum; nam et ludas apostolus fuit et in conuiuio Christi inter apostolos recumbebat. dicebat et ipse: tuus sum\', sed uoce, non corde. uenit et introiuit in eum satanas et coepit dicere: \'non est tuus, Iesu, sed meus est. denique ea quae mea sunt cogitat, quae mea sunt, in pectore suo uoluit. tecum epulatur et mecum pascitur, a te panem accipit, a me pecuniam, tecum bibit et mihi tuum sanguinem uendit; tuus est apostolus et meus est mercennarius\'.
Non potest dicere saecularis: tuus sum\'; plures enim dominos habet. uenit libido et dicit: \'meus es, quia ea quae sunt corporis concupiscis. in illius adulescentulae amore te mihi uendidisti, in illius concubitu meretricis pretium pro te adnumeraui\'. uenit auaritia et dicit: \'argentum et aurum quod habes seruitutis tuae pretium est; possessio quam tenes iuris tui emptio, uenditio libertatis tuae est\\ uenit luxuria et dicit: \'meus es.