Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

et adpetitae salutis dolore temptatus excuteret germanitatis affectum. sed uir iustus oblitus est contumeliam, cumulauit gratiam; eo se magis fratrem uoluit exhibere quo fratres ipse non fuisset expertus. denique hoc munere et patrem recepit et fratrem pia fraude quaesiuit. quid igitur aliud melius diceret sanctus Ioseph quam istud ad dominum: nisi quia lextua meditatio mea est, tunc forsitan perissem in humilitate mea?

Fertur prophetae cuidam — et plerique ferunt quod Esaiae in carcere posito —, cum mole inminentis urgeretur exitii, dixisse diabolum: \'die quia non a domino locutus es quae dixisti, et omnium in te mentes affectusque mutabo, ut, qui indignantur iniuriam, absolutionem conferant\'. sed ille gratius iudicauit pro ueritate supplicium quam pro adulatione beneficium. quod utique non fecisset, nisi meditatione legis fuisset exercitatus.