Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Quam grate hoc dicit hodie qui in martyrio plurima flagella sustinuit eculeo et ungulis, plumbo, lamminis ardentibus, gladio conprobatus! potuit enim perire, nisi meditatus in lege grauiora praesentibus futura supplicia credidisset.
Quanta sanctus Ioseph pertulit, quam acerba, quam dura! primum fratrum odia, degeneris seruitutis aerumnas, parentibus defraudatus, ablegatus exilio, negotiatorum uernula et Aegyptii ignobilis uile mancipium. quae potuit nobilis prosapiae puero grauior esse temptatio, quam ut tanto familiae splendore deiectus seruiret apud Aegyptios?
est consolabilis seraitus seruire uel iustis; aequitate domini leuatur iniuria seruitutis. tanto igitur genere deiectus satis gratum habebat, si ministro regio suum obsequium probaretur. ne hoc quidem satis fuit ad temptationis acerbitatem. redit aduersarius ad suas artes notasque uires suas omni fraude commouit, ut per mulierem laqueos innoxiae necteret conscientiae.
concitauit in eum libidinis stimulis uxorem domini sui, quae adulterinos a seruulo concubitus flagitaret, ut, si adquiesceret, crimen impleret, si recusaret, incideret offensam, nexum calumniae non euaderet. denique trusus in carcerem et innocens inter noxios aestimatus ab eo [*](3*Hiob 2,10 7*Ps. 118, 92 15 cf. Gen. c. 37 sqq. ) [*]( 1 perfossns Pm2 2 qui] cum 0 menisset P 3 credidit v respondit GMNOav respondebit Pml 5 aduersis AO 6 fide 0 paenitentiae Am1GMm1Pm 1RT 8 forteNO 10 dicit NOSav dicet eet. plurima om.O 11 eqauleo v laminis GMOPv gladioque a 12 conprobatur PR 13 subplicia R 15 primo AOv 19 aegiptios P 20 ledebatur APR uel loquebatur s. ser. P 21 ministerio GM 22 nec Oab temptationum A temptationem R, add. et Rm2 23 totasque a commouet Mtn20 26 flagitarit PRm2 adquiescerit Gml 27 recausaret Rml nexum] noxam G noxiam M 28 carcere APR exstimatos 0 )