Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Quam grate hoc dicit hodie qui in martyrio plurima flagella sustinuit eculeo et ungulis, plumbo, lamminis ardentibus, gladio conprobatus! potuit enim perire, nisi meditatus in lege grauiora praesentibus futura supplicia credidisset.
Quanta sanctus Ioseph pertulit, quam acerba, quam dura! primum fratrum odia, degeneris seruitutis aerumnas, parentibus defraudatus, ablegatus exilio, negotiatorum uernula et Aegyptii ignobilis uile mancipium. quae potuit nobilis prosapiae puero grauior esse temptatio, quam ut tanto familiae splendore deiectus seruiret apud Aegyptios?