Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Quanta simul coaceruata sunt, ut illa adflictione Iob sanctus periret! sed quia patriarcharum moribus informatus oraculorumque caelestium et naturalis legis erat institutione formatus, ideo in temptationibus tantis perire non potuit. denique cum amisisset tam amplas subito facultates, carissimos filios, quasi is, cui meditatio cotidiana esset in lege diuina, ait: nudus exiui de uentre matris meae, nudus ibo eo. dominus dedit, dominus abstulit; sicut domino placuit, ita factum est; sit nomen domini benedictum. [*]( 7 cf. I Cor. 9, 26 8 cf. Matth. 5, 39 9*Rom. 12,19 11 cf. I Cor. 9, 27 18*Ps. 118, 92 26*Hiob 1, 21 ) [*]( 2 anguamus A angamur 0 4 saiubri 0 7 ut in incertum nec oni-NT 9 et ego Rm2v 11 aereas PB 13 inimici b 14 ante om.O 15 et] nt AR aduecsariis N 17 animi—terrore om-N 19 tum b forte O 21 coaceruati Mm1 coacerbata Pm1R ut] add. in ORav 22 informatis Mml 23 firmalus Pm2 24 amisset A sufaito tam ampKs 0 25 karissimos MP 26 cottidiana 6 uentre] ntero MOv 27 eo om.AOR )
Quam grate hoc dicit hodie qui in martyrio plurima flagella sustinuit eculeo et ungulis, plumbo, lamminis ardentibus, gladio conprobatus! potuit enim perire, nisi meditatus in lege grauiora praesentibus futura supplicia credidisset.
Quanta sanctus Ioseph pertulit, quam acerba, quam dura! primum fratrum odia, degeneris seruitutis aerumnas, parentibus defraudatus, ablegatus exilio, negotiatorum uernula et Aegyptii ignobilis uile mancipium. quae potuit nobilis prosapiae puero grauior esse temptatio, quam ut tanto familiae splendore deiectus seruiret apud Aegyptios?