Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

ergo cum omnes crediderint in dominum Iesum, tunc uniuersa deo seruient, ut sit deus omnia et in omnibus. nunc autem non omnes serui dei, quia plerique serui peccati; qui enim peccatum facit, seruus est peccati. dominus autem non uult cum aliis consortium habere dominatus; permanet ergo dies praesentibus. potuit dicere \'permanebit\', sed prophetis futura pro praesentibus praesto esse uidentur in spiritu.

Sequitur uersus quartus: nisi quia lex tua meditatio mea est, tunc forsitan perissem in humilitate mea. lucebat propheta ut dies, cui meditatio lex erat; etenim oleum luminis accipiebat ex lege. denique ne corpore mortis lux diei posset extingui, ambulabat in lege et ideo ambulabat in lumine. alioquin perissem, inquit, in humilitate mea.

humilitas non semper uirtutis est, sed est etiam adflictionis, hoc est non semper uoluntaria, sed quae etiam ex necessitate suscipitur, quando aliqua adflictione temptamur. alioquin nemo perit in humilitate, quae magis seruare consueuit. ergo quando in adflictionis tempore sumus et quatimur aduersis, meditatio nobis in lege sit, ne inparatos procella temptationis adfligat.