Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
ergo cum omnes crediderint in dominum Iesum, tunc uniuersa deo seruient, ut sit deus omnia et in omnibus. nunc autem non omnes serui dei, quia plerique serui peccati; qui enim peccatum facit, seruus est peccati. dominus autem non uult cum aliis consortium habere dominatus; permanet ergo dies praesentibus. potuit dicere \'permanebit\', sed prophetis futura pro praesentibus praesto esse uidentur in spiritu.